Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 67 | Cic. Luc. 69 () | >>Cic. Luc. 71 |
68Nobis autem primum
etiam si quid percipi possit tamen ipsa consuetudo
adsentiendi periculosa esse videtur et lubrica . quam
ob rem cum tam vitiosum esse constet adsentiri quicquam aut falsum aut incognitum , sustinenda est potius
omnis adsensio , ne praecipitet si temere processerit .
ita enim finitima sunt falsa veris eaque quake percipi
non possunt <iis quae possunt > [Note] (si modo ea sunt
quaedam ; iam enim videbimus ), ut tam [Note] in praecipitem
locum non debeat se sapiens committere . Sin autem
omnino nihil esse quod percipi possit a me sumpsero
et quod tu mihi das accepero , sapientem nihil opinari ,
effectum illud erit , sapientem adsensus omnes cohibiturum , ut videndum tibi sit idne malis an aliquid
opinaturum esse sapientem . 'Neutrum ' inquies 'illorum ' [nitamur [Note]]. Nitamur igitur nihil posse percipi ;
etenim de eo omnis est controversia .
Sed prius pauca cum Antiocho , qui haec ipsa quae
a me defenduntur et didicit apud Philonem tam diu
ut constaret [Note] diutius didicisse neminem , et scripsit de
iis rebus acutissime , et idem haec non acrius accusavit
in senectute quam antea defensitaverat . quamvis igitur fuerit acutus , ut fuit , tamen inconstantia [Note] levatur
auctoritas . quis [quam [Note]] enim iste dies inluxerit quaero ,
-- --
ch. 22
69
Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 67 | Cic. Luc. 69 () | >>Cic. Luc. 71 |
