Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 5 Cic. Luc. 7 () >>Cic. Luc. 9

6Restat ut iis respondeam qui sermonibus eius modi nolint personas tam graves inligari. quasi vero clarorum virorum aut tacitos congressus [Note] esse oporteat aut ludicros sermones aut rerum conloquia leviorum. etenim [Note] si quodam in libro vere est a nobis philosophia laudata, profecto eius tractatio optimo atque amplissimo quoque dignissima est, nec quicquam aliud [ut [Note]] videndum est nobis, quos populus Romanus hoc in gradu conlocavit, nisi ne quid privatis studiis de opera publica detrahamus. quod si cum fungi munere debebamus non modo operam nostram umquam [Note] a populari coetu removimus sed ne litteram quidem ullam fecimus [Note] nisi forensem, quis reprendet otium nostrum, qui in eo non modo nosmet ipsos hebescere et languere nolumus sed etiam ut plurimis prosimus enitimur. Gloriam vero non modo non minui sed etiam augeri arbitramur eorum quorum ad populares inlustrisque laudes has etiam minus notas minusque pervolgatas adiungimus.

7Sunt etiam, qui negent in is qui <in> [Note] nostris libris disputent fuisse earum rerum de quibus disputatur 15 scientiam. qui mihi videntur non solum vivis sed etiam mortuis invidere.

ch. 3

Restat unum genus reprehensorum, quibus Academiae ratio non probatur. quod gravius ferremus, si quisquam ullam disciplinam philosophiae probaret praeter eam quam ipse sequeretur; nos autem quoniam contra omnes qui ** dicere quae [Note] videntur solemus, non possumus quin alii a nobis dissentiant recusare. Quamquam nostra [Note] quidem causa facilis est, qui verum invenire sine ulla contentione volumus idque summa cura studioque conquirimus. etsi enim omnis cognitio multis est obstructa difficultatibus eaque est et in ipsis rebus obscuritas et in iudiciis nostris infirmitas, ut non sine causa antiquissimi et doctissimi invenire se posse quod cuperent diffisi sint, tamen nec illi defecerunt neque nos studium exquirendi defatigati relinquemus. neque nostrae disputationes quicquam aliud agunt nisi ut in [Note] utramque partem dicendo et

-- --

audiendo eliciant [Note] et tamquam exprimant aliquid quod aut verum sit aut ad id quam proxime accedat;



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 5 Cic. Luc. 7 () >>Cic. Luc. 9

Powered by PhiloLogic