Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 70 | Cic. Luc. 73 () | >>Cic. Luc. 75 |
72Et [Note] primum quod initio dixisti videamus quale sit ,
similiter a nobis de antiquis philosophis commemorari
atque seditiosi solerent claros viros sed tamen populares aliquos nominare . illi cum res <non > bonas [Note]
tractent similes bonorum videri volunt ; nos autem ea
dicimus nobis videri quae vosmet ipsi [Note] nobilissimis
philosophis placuisse conceditis . Anaxagoras [Note] [Note] nivem
nigram dixit esse . ferres me si ego idem dicerem ?
tu ne si dubitarem quidem . at quis est ? num [Note] hic sophistes (sic enim appellabantur ii qui ostentationis
aut quaestus causa philosophantur [Note])? maxima fuit et
gravitatis et ingeni gloria .
73Quid loquar de Democrito ? quem cum eo conferre possumus non modo
ingenii magnitudine sed etiam animi , qui ita sit ausus
ordiri 'haec loquor de universis ': [Note] nihil excipit de quo
non profiteatur , quid enim esse potest extra universa ;
quis hunc philosophum non anteponit Cleanthi Chrysippo reliquis inferioris aetatis , qui mihi cum illo collati quintae classis videntur . atque is non hoc dicit
quod nos , qui veri esse aliquid non negamus , percipi
posse negamus ; ille esse verum plane negat [esse ];
sensus quidem [Note] non obscuros dicit sed [Note] tenebricosos (sic
enim appellat eos ). [Note] Is qui hunc maxime est admiratus ,
Chius Metrodorus initio libri qui est de natura 'nego '
inquit 'scire nos sciamusne aliquid an nihil sciamus ,
ne id ipsum quidem nescire aut scire [Note] nos , nec omnino
sitne aliquid an nihil sit '. [Note]
Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 70 | Cic. Luc. 73 () | >>Cic. Luc. 75 |
