Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 76 | Cic. Luc. 78 () | >>Cic. Luc. 80 |
77nemo umquam [Note] superiorum
non modo expresserat sed ne dixerat quidem posse
hominem nihil opinari , nec solum posse sed ita necesse esse sapienti . visa est Arcesilae cum vera sententia tum honesta et digna sapienti ; quaesivit de
Zenone fortasse quid futurum esset si nec percipere
quicquam posset [Note] sapiens nec opinari sapientis esset .
ille credo nihil opinaturum , [Note] quoniam esset quod percipi posset . quid ergo id esset . 'visum ' credo . 'quale
igitur visum ?' [Note] tum ilum ita definisse : ex eo quod
esset sicut esset inpressum et signatum et effictum . [Note]
post requisitum etiamne si [Note] eius modi esset visum
verum quale vel falsum . hic Zenonem vidisse acute
nullum esse visum quod percipi posset , si id tale
esset ab eo quod est cuius [Note] modi ab eo [Note] quod non
est [Note] posset esse . recte consensit Arcesilas ad definitionem additum , neque enim falsum percipi posse
neque verum si esset tale quale vel falsum ; incubuit autem in eas disputationes ut doceret nullum
-- -- Haec est una contentio quae adhuc
permanserit . nam [Note] illud , nulli rei adsensurum esse sapientem , nihil ad hanc controversiam pertinebat . licebat enim 'nihil percipere et tamen opinari '; quod a
Carneade dicitur probatum : equidem Clitomacho plus
quam Philoni aut Metrodoro credens hoc magis ab
eo disputatum quam probatum puto .
ch. 25
Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 76 | Cic. Luc. 78 () | >>Cic. Luc. 80 |