Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 79 Cic. Luc. 82 () >>Cic. Luc. 84

81'At ille nescio qui, qui in scholis nominari solet, mille et octingenta [Note] stadia quod abesset videbat.' Quaedam volucres longius; responderem igitur audacter isti vestro deo me plane his oculis non esse contentum. dicit [Note] me acrius videre quam illos [Note] pisces fortasse, qui neque videntur a nobis (et nunc quidem sub oculis sunt) neque ipsi nos suspicere possunt; ergo ut illis aqua sic nobis aer crassus offunditur. 'At amplius non desideramus.' Quid talpam num desiderare lumen putas? Neque tam [Note] quererer [Note] cum deo quod parum longe quam quod falsum viderem. [Note] videsne navem illam: stare nobis videtur; at iis qui in nave sunt moveri haec villa. quaere rationem cur

-- --

ita videatur; quam ut maxime inveneris, [Note] quod haut scio an non possis, non tu verum testem [Note] habere, sed eum non sine causa falsum testimonium dicere ostenderis.

ch. 26 82Quid ego de nave; vidi enim a te remum contemni: maiora fortasse quaeris. Quid potest [Note] sole maius, quem mathematici amplius duodeviginti partibus confirmant maiorem esse quam terram: [Note] quantulus nobis videtur; mihi quidem quasi pedalis; Epicurus [Note] autem posse putat [Note] etiam minorem esse eum quam videatur, sed non multo; ne maiorem quidem multo putat esse, vel tantum esse quantus videatur, ut oculi aut nihil mentiantur [tamen] aut non multummentiantur [Note] <tamen>: ubi igitur illud est 'semel'? [Note]sed ab hoc credulo, qui numquam sensus mentiri putat, discedamus, qui ne [Note] nunc quidem, cum ille sol, qui tanta incitatione fertur ut celeritas eius quanta sit ne cogitari quidem possit, tamen nobis stare videatur.



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 79 Cic. Luc. 82 () >>Cic. Luc. 84

Powered by PhiloLogic