Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 81 | Cic. Luc. 83 () | >>Cic. Luc. 85 |
82Quid ego de nave ; vidi enim a te remum contemni : maiora fortasse quaeris . Quid potest [Note] sole maius ,
quem mathematici amplius duodeviginti partibus confirmant maiorem esse quam terram : [Note] quantulus nobis
videtur ; mihi quidem quasi pedalis ; Epicurus [Note] autem
posse putat [Note] etiam minorem esse eum quam videatur ,
sed non multo ; ne maiorem quidem multo putat esse ,
vel tantum esse quantus videatur , ut oculi aut nihil
mentiantur [tamen ] aut non multum — mentiantur [Note]
<tamen >: ubi igitur illud est 'semel '? [Note] — sed ab hoc
credulo , qui numquam sensus mentiri putat , discedamus , qui ne [Note] nunc quidem , cum ille sol , qui tanta incitatione fertur ut celeritas eius quanta sit ne cogitari
quidem possit , tamen nobis stare videatur .
83Sed ut
minuam controversiam , videte quaeso quam in parvo [Note]
lis sit . [Note] Quattuor sunt capita quae concludant nihil
esse quod nosci [Note] percipi conprehendi possit , de quo
haec tota quaestio est . e quibus primum est esse aliquod visum falsum , secundum non posse id percipi ,
tertium inter quae visa nihil intersit fieri non posse
ut eorum alia percipi possint alia non possint , quartum
nullum esse visum verum a sensu profectum cui non
adpositum sit visum aliud quod ab eo nihil intersit
quodque percipi non possit . horum quattuor capitum
secundum et tertium omnes concedunt ; primum Epicurus non dat , vos , quibuscum res est , id quoque
-- --
Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 81 | Cic. Luc. 83 () | >>Cic. Luc. 85 |
