Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 83 Cic. Luc. 85 () >>Cic. Luc. 87

84Qui igitur P. Servilium Geminum videbat, si Quintum se videre putabat, incidebat in eius modi visum quod percipi non posset, quia nulla nota verum distinguebatur a falso; qua distinctione sublata quam haberet in [Note] C. [Note] Cotta, qui bis cum [Note] Gemino consul fuit, agnoscendo eius modi notam quae falsa esse non possit? [Note] negas [Note] tantam similitudinem in rerum natura esse; pugnas omnino, sed cum adversario facili. ne sit sane: videri certe potest; fallet igitur sensum. et si una fefellerit similitudo, dubia omnia reddiderit; sublato enim iudicio illo quo oportet agnosci, etiam si ipse erit quem videris qui tibi videbitur, tamen non ea nota iudicabis qua dicis oportere ut non possit esse eiusdem modi falsa. 85quando igitur potest tibi P. Geminus Quintus videri, quid habes explorati cur non possit tibi Cotta videri qui non sit, quoniam aliquid videtur esse quod non est? Omnia [Note] dicis sui generis esse, nihil esse idem quod sit aliud. Stoicumst id [Note] quidem nec admodum credibile, nullum esse pilum omnibus rebus talem qualis [Note] sit pilus alius, nullum granum. haec refelli possunt, sed pugnare nolo; ad id enim quod agitur nihil interest omnibusne partibus visa re nihil differat an internosci non possit etiam si differat. Sed si hominum similitudo tanta esse non potest, [Note] ne signorum quidem? dic mihi: Lysippus eodem aere eadem temperatione, eodem caelo aqua ceteris omnibus centum [Note] Alexandrus [Note] eiusdem modi facere non posset? qua igitur notione discereres?


Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 83 Cic. Luc. 85 () >>Cic. Luc. 87

Powered by PhiloLogic