Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 87 Cic. Luc. 89 () >>Cic. Luc. 91

88ea sunt eius modi, quae a [Note] te diligentissime tractata [Note] sunt. Dormientium [Note] et vinulentorum et furiosorum [Note] visa inbecilliora ess,e dicebas quam vigilantium siccorum sanorum. quo modo? quia cum experrectus esset Ennius [Note] non diceret se vidisse Homerum sed visum esse, [Note] Alcmeo autem 'sed mihi

-- --

neutiquam cor consentit'; similia de vinulentis. quasi quisquam neget et qui experrectus sit eum <non> [Note] somniare, et cuius furor consederit putare non fuisse ea vera quae essent sibi visa in furore. sed non id agitur; tum cum videbantur quo modo viderentur, [Note] id quaeritur. nisi vero Ennium non putamus ita totum illud audivisse 'o pietas animi', [Note] si modo id somniavit, ut si vigilans audiret. experrectus enim potuit illa visa [Note] putare, ut erant, et somnia; [Note] dormienti vero aeque ac vigilanti probabantur. quid Iliona somno illo 'mater te appello' [Note] nonne ita [Note] credit filium locutum ut experrecta etiam crederet? unde enim illa 'age asta, mane audi; iteradum eadem istaec [Note] mihi': [Note] num videtur minorem habere visis quam vigilantis [Note] fidem?

ch. 28 89Quid loquar de insanis: qualis tandem fuit adfinis tuus Catule Tuditanus, quisquam sanislsimus tam certa putat quae videt quam is putabat quae videbantur? quid ille qui 'video video te; vive [Note] Ulixes dum licet' [Note] nonne etiam bis exclamavit se videre, cum omnino non videret; quid apud Euripidem Hercules, cum ut Eurysthei filios ita suos configebat sagittis, cum uxorem interemebat, cum conabatur etiam patrem, non perinde movebatur falsis ut veris moveretur; quid [Note] ipse Alcmeo tuus, qui negat cor sibi cum oculis consentire, nonne ibidem incitato furore 'unde haec flamma oritur' [Note] et illa deinceps 'incede incede, adsunt me expetunt'; quid cum virginis fidem implorat:

-- --

'fer mi auxilium, pestem abige a me, flammiferam
hanc vim, quae me excruciat,
caeruleae [Note] incinctae angui [Note] incedunt, circumstant cum
ardentibus taedis',
num dubitas quin sibi haec videre videatur? itemque cetera [Note] 'intendit crinitus Apollo
arcum auratum, luna innixus,
Diana facem iacit a laeva':



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 87 Cic. Luc. 89 () >>Cic. Luc. 91

Powered by PhiloLogic