Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 7 | Cic. Luc. 9 () | >>Cic. Luc. 11 |
8nec
inter nos et eos qui se scire arbitrantur quicquam
interest nisi quod illi non dubitant quin ea vera sint
quae defendunt , nos probabilia multa habemus , quae 5
sequi facile , adfirmare vix possumus . hoc autem
liberiores et solutiores sumus , quod integra nobis est
iudicandi potestas nec ut omnia quae praescripta [et
quibus [Note]] et [Note] quasi imperata sint defendamus necessitate
ulla cogimur . Nam ceteri primum ante tenentur adstricti quam quid esset optimum iudicare potuerunt ;
deinde infirmissimo tempore aetatis aut obsecuti amico
cuidam [Note] aut una aliquoius quem primum audierunt
oratione capti de rebus incognitis iudicant et ad quamcumque sunt disciplinam quasi tempestate delati ad
eam tamquam ad saxum adhaerescunt .
9nam quod
dicunt omnia se credere ei quem iudicent fuisse sapientem , probarem , si id ipsum rudes et indocti iudicare
potuissent (statuere enim qui sit sapiens vel maxime
videtur esse sapientis ). sed ut potuerint , [Note] <aut > omnibus rebus auditis , cognitis etiam reliquorum sententiis
iudicaverunt , aut re semel audita ad unius se auctoritatem contulerunt ; sed nescio quo modo pleriqueerrare
malunt eamque sententiam quam adamaverunt pugnacissime defendere quam sine pertinacia quid constantissime dicatur exquirere .
-- --
ch. 4
Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 7 | Cic. Luc. 9 () | >>Cic. Luc. 11 |
