Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 89 | Cic. Luc. 91 () | >>Cic. Luc. 94 |
90qui magis
haec crederet si essent quam credebat quia
videbantur ; apparet enim iam cor cum oculis consentire . Omnia autem haec proferuntur ut illud efficiatur , quo certius nihil potest esse , inter visa vera
et falsa ad animi adsensum nihil interesse . vos autem
nihil agitis , cum illa falsa [Note] vel furiosorum vel somniantium recordatione ipsorum refellitis . non enim id
quaeritur , qualis recordatio fieri soleat eorum qui experrecti sunt [Note] aut eorum qui furere destiterint , sed
quails visio fuerit aut furentium aut somniantium tum
cum movebantur . [Note]
91Sed abeo a sensibus ; quid est quod ratione percipi
possit ? dialecticam inventam esse dicitis veri et falsi
quasi disceptatricem et iudicem . cuius veri et falsi ,
et in qua re ? in geometriane [Note] quid sit verum aut falsum
dialecticus iudicabit an in litteris [Note] an in musicis ? at ea
non novit . in philosophia igitur : sol quantus sit quid
ad ilium ? quod sit [Note] summum bonum quid habet ut
queat iudicare ? quid igitur iudicabit ? quae coniunctio
quae diiunctio [Note] vera sit , quid ambigue dictum sit , quid
sequatur quamque rem quid repugnet : si haec et
-- -- Sed quoniam tantum in ea arte ponitis ,
videte ne contra vos tota nata [Note] sit ; quae primo
progressa [Note] festive tradit elementa loquendi et ambiguorum intellegentiam concludendique rationem , tum
paucis additis venit ad soritas , lubricum sane et periculosum locum , quod [Note] tu modo dicebas esse vitiosum
interrogandi genus .
ch. 29
Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.]. | ||
<<Cic. Luc. 89 | Cic. Luc. 91 () | >>Cic. Luc. 94 |
