Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 93 Cic. Luc. 95 () >>Cic. Luc. 97

94'Nihil me laedit' inquit; 'ego enim [Note] ut agitator [Note] callidus priusquam ad finem

-- --

veniam equos sustinebo, eoque [Note] magis si locus is quo ferentur equi praeceps erit. sic me' inquit 'ante sustineo nec diutius captiose interroganti respondeo.' Si habes quod liqueat neque respondes, [Note] superbe; si non habes, ne tu quidem percipis. [Note] si quia obscura, concedo; sed negas te usque ad obscura progredi; <in> [Note] inlustribus igitur rebus insistis. si id tantum modo ut taceas, nihil adsequeris; quid enim ad ilium qui te captare vult, utrum tacentem inretiat te an loquentem? sin autem usque ad novem verbi gratia sine dubitatione respondes pauca esse, in decumo insistis, etiam a certis et inlustrioribus cohibes adsensum; hoc idem me in obscuris facere non sinis. nihil igitur te contra soritas ars ista adiuvat, quae nec augendi nec minuendi quid aut primum sit aut postremum docet. 95Quid quod eadem illa ars quasi Penelopae [Note] telam [Note] retexens tollit ad extremum superiora: utrum ea vestra an nostra culpa est? nempe fundamentum dialecticae est, quidquid enuntietur (id autem appellant ἀξίωμα, quod est quasi ecfatum [Note]) aut verum esse aut falsum. quid igitur haec vera an falsa sunt: 'si te mentiri dicis idque verum dicis, mentiris * verum [Note] dicis'? haec scilicet [Note] inexplicabilia esse dicitis; quod est odiosius quam illa quae nos non conprehensa et non percepta dicimus [Note]sed hoc omitto, illud quaero:

ch. 30si ista explicari non possunt nec eorum ullum iudicium invenitur, ut respondere possitis verane an falsa sint, ubi est illa definitio, effatum [Note] esse id quod aut verum

-- --

aut falsum sit? Rebus sumptis adiungamex iis sequendas esse alias inprobandas[Note] quae sint in genere contrario.



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 93 Cic. Luc. 95 () >>Cic. Luc. 97

Powered by PhiloLogic