3.18
sanxisset iura nobis, et omnes isdem et
iidem non alias aliis uterentur. Quaero autem, si iusti
hominis et si boni est viri parere legibus, quibus?
an quaecumque erunt? At nec inconstantiam virtus
recipit, nec varietatem natura patitur, legesque poena,
non iustitia nostra comprobantur; nihil habet igitur
naturale ius; ex quo illud efficitur, ne iustos quidem
esse natura. An vero in legibus varietatem esse dicunt, natura autem viros bonos eam iustitiam sequi, quae sit, non eam, quae putetur? esse enim hoc
boni viri et iusti, tribuere id cuique, quod sit quoque
dignum.
3.19 Ecquid ergo primum mutis tribuemus beluis? non enim mediocres viri, sed maxumi et docti,
Pythagoras et Empedocles, unam omnium animantium
condicionem iuris esse denuntiant clamantque inexpiabilis poenas impendere iis, a quibus violatum sit
animal. Scelus est igitur nocere bestiae, quod scelus
qui velit
-- --
ch. 13
3.23
Sunt enim omnes, qui in populum vitae necisque potestatem habent, tyranni, sed se Iovis
optimi nomine malunt reges vocari. Cum autem certi
propter divitias aut genus aut aliquas opes rem publicam tenent, est factio, sed vocantur illi optimates.
Si vero populus plurimum potest omniaque eius arbitrio reguntur, dicitur illa libertas, est vero licentia.
Sed cum alius alium timet, et homo hominem et ordo
ordinem, tum quia sibi nemo confidit, quasi pactio
fit inter populum et potentis; ex quo existit
id, quod Scipio laudabat, coniunctum civitatis genus;
etenim iustitiae non natura nec voluntas, sed inbecillitas mater est. Nam cum de tribus unum est optandum, aut facere iniuriam nec accipere aut et facere
et accipere aut neutrum, optimum est facere, impune
si possis, secundum nec facere nec pati, miserrimum
digladiari semper tum faciendis, tum accipiendis iniuriis. Ita qui primum illud adsequi
ch. 14