Cicero, De Republica (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Cic. Rep.].
<<Cic. Rep. 3.34 Cic. Rep. 3.37 () >>Cic. Rep. 3.40

Isid. Orig. 18.1.2sq. Illa iniusta bella sunt, quae sunt sine causa suscepta. Nam extra ulciscendi aut propulsandorum hostium causam bellum geri iustum nullum potest. Isid. Orig. 18.1.2sq. Nullum bellum iustum habetur nisi denuntiatum, nisi indictum, nisi repetitis rebus. 3.35 Non. 498M Noster autem populus sociis defendendis terrarum iam omnium potitus est.

-- --

ch. 243.36 August. C.D. 19.21 Cur igitur deus homini, animus imperat corpori, ratio libidini ceterisque vitiosis animi partibus?

ch. 253.37 August. c. Iul. 4.12.61 An non cernimus optimo cuique dominatum ab ipsa natura cum summa utilitate infirmorum datum? Cur igitur deus homini, animus imperat corpori, ratio libidini iracundiaeque et ceteris vitiosis eiusdem animi partibus? August. c. Iul. 4.12.61 Sed et imperandi et serviendi sunt dissimilitudines cognoscendae. Nam ut animus corpori dicitur imperare, dicitur etiam libidini, sed corpori ut rex civibus suis aut parens liberis, libidini autem ut servis dominus, quod eam coercet et frangit, sic regum, sic imperatorum, sic magistratuum, sic patrum, sic populorum imperia civibus sociisque praesunt ut corporibus animus, domini autem servos ita fatigant, ut optima pars animi, id est sapientia, eiusdem animi vitiosas imbecillasque partes, ut libidines, ut iracundias, ut perturbationes ceteras. August. C.D. 14.23 ut filiis imperari corporis membris propter oboediendi facilitatem, vitiosas vero animi partes ut servos asperiore imperio coerceri? Non. 109M Est enim genus iniustae servitutis, cum ii sunt alterius, qui sui possunt esse; cum autem ii famulantur

-- --

ch. 27



Cicero, De Republica (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Cic. Rep.].
<<Cic. Rep. 3.34 Cic. Rep. 3.37 () >>Cic. Rep. 3.40

Powered by PhiloLogic