Cicero, De Republica (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Cic. Rep.].
<<Cic. Rep. 3.6 Cic. Rep. 3.9 () >>Cic. Rep. 3.14

3.8

cati. Et Philus: Praeclaram vero causam ad me defertis, cum me improbitatis patrocinium suscipere voltis. Atqui id tibi, inquit Laelius, verendum est, si ea dixeris, quae contra iustitiam dici solent, ne sic etiam sentire videare, cum et ipse sis quasi unicum exemplum antiquae probitatis et fidei neque sit ignota consuetudo tua contrarias in partis disserendi, quod ita facillume verum inveniri putes. Et Philus: Heia vero, inquit, geram morem vobis et me oblinam sciens; quod quoniam, qui aurum quaerunt, non putant sibi recusandum, nos, cum iustitiam quaeramus, rem multo omni auro cariorem, nullam profecto molestiam fugere debemus. Atque utinam, quem ad modum oratione sum usurus aliena, sic mihi ore uti liceret alieno! Nunc ea dicenda sunt L. Furio Philo, quae Carneades, Graecus homo et consuetus, quod commodum esset, verbis 3.9 Non. 263M ut Carneadi respondeatis, qui saepe optimas causas ingenii calumnia ludificari solet.

-- --

-- --

ch. 73.11 Non. 373M Iustitia foras spectat et proiecta tota est atque eminet. Non. 299M Quae virtus praeter ceteras totam se ad alienas porrigit utilitatis atque explicat.

ch. 83.12 et reperiret et tueretur, alter autem de ipsa iustitia quattuor implevit sane grandis libros. Nam ab Chrysippo nihil magnum nec magnificum desideravi, qui suo quodam more loquitur, ut omnia verborum momentis, non rerum ponderibus examinet. Illorum fuit heroum eam virtutem, quae est una, si modo est, maxime munifica et liberalis, et quae omnis magis quam sepse diligit, aliis nata potius quam sibi, excitare iacentem et in illo divino solio non longe a sapientia conlocare.



Cicero, De Republica (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Cic. Rep.].
<<Cic. Rep. 3.6 Cic. Rep. 3.9 () >>Cic. Rep. 3.14

Powered by PhiloLogic