Cicero, De Republica (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Cic. Rep.]. | ||
<<Cic. Rep. 4 | Cic. Rep. 5 () | >>Cic. Rep. 6 |
ch. 1
5.1
Ennius Moribus antiquis res stat Romana virisque ,quem quidem ille versum vel brevitate vel veritate tamquam ex oraculo mihi quodam esse effatus videtur .Nam neque viri ,nisi ita morata civitas fuisset ,neque mores ,nisi hi viri praefuissent ,aut fundare aut tam diu tenere potuissent tantam et tam fuse lateque imperantem rem publicam .Itaque ante nostram memoriam et mos ipse patrius praestantes viros adhibebat ,et veterem morem ac maiorum instituta retinebant excellentes viri .
ch. 2
5.3
ch. 3
5.4
sed tamen ut bono patri familias colendi ,aedificandi ,ratiocinandi quidam usus opus est .
ch. 4
5.6
ch. 5
5.7ch. 6
5.8Ut enim gubernatori cursus secundus ,medico salus ,imperatori victoria ,sic huic moderatori rei publicae beata civium vita proposita est ,ut opibus firma ,copiis locuples ,gloria ampla ,virtute honesta sit ;huius enim operis maximi inter homines atque optimi illum esse perfectorem volo .
Et ubi est ,quod et vestrae litterae illum laudant patriae rectorem ,qui populi utilitati magis consulat quam voluntati ?
ch. 7
5.9alendum esse gloria maiores suos multa mira atque praeclara gloriae cupiditate fecisse .
principem civitatis gloria esse alendum ,et tam diu stare -- --
rem publicam ,quam diu ab omnibus honor principi exhiberetur .
Tum virtute ,labore ,industria tueretur summi viri indolem ,nisi nimis animose ferox natura illum nescio quo
quae virtus fortitudo vocatur ,in qua est magnitudo animi ,mortis dolorisque magna contemptio .
ch. 8
5.10Marcellus ut acer et pugnax ,Maximus ut consideratus et lentus .
orbi terrarum comprehensos
quod molestiis senectutis suae vestras familias impertire posset .
ch. 9
5.11ut Menelao Laconi quaedam fuit suaviloquens iucunditas breviloquentiam in dicendo colat .
Cumque nihil tam incorruptum esse debeat in re publica quam suffragium ,quam sententia ,non intellego ,cur ,qui ea pecunia corruperit ,poena dignus sit ,qui eloquentia ,laudem etiam ferat .Mihi quidem hoc plus -- --
mali facere videtur ,qui oratione ,quam qui pretio iudicem corrumpit ,quod pecunia corrumpere pudentem nemo potest ,dicendo potest .
Quae cum Scipio dixisset ,admodum probans Mummius ;erat enim odio †quorum rhetorum inbutus
Cicero, De Republica (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Cic. Rep.]. | ||
<<Cic. Rep. 4 | Cic. Rep. 5 () | >>Cic. Rep. 6 |