Cicero, De Republica (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Cic. Rep.]. | ||
<<Cic. Rep. 5.10 | Cic. Rep. 6.1 () | >>Cic. Rep. 6.8 |
ch. 1
6.1Totam igitur expectas prudentiam huius rectoris ,quae ipsum nomen hoc nacta est ex providendo .
Quam ob rem se comparet hic civis ita necesse est ,ut sit contra haec ,quae statum civitatis permovent ,semper armatus .
Eaque dissensio civium ,quod seorsum eunt alii ad alios ,seditio dicitur .
Et vero in dissensione civili ,cum boni plus quam multi valent ,expendendos civis ,non numerandos puto .
ch. 2
6.2Quod quidem eo fuit maius ,quia ,cum causa pari collegae essent ,non modo invidia pari non erant ,sed etiam Claudii invidiam Gracchi caritas deprecabatur .
Qui †numero optumatum et principum optulit is vocibus et gravitatis suae liquit illum tristem et plenum dignitatis sonum .
ut ,quem ad modum scribit ille ,cotidiano in forum mille hominum cum palliis conchylio tinctis descenderent .
in his ,ut meministis ,concursu levissimae multitudinis et aere congesto funus desubito esset ornatum .
Firmiter enim maiores nostri stabilita matrimonia esse voluerunt .
Oratio Laelii ,quam omnes habemus in manibus ,quam simpuvia pontificum dis immortalibus grata sint Samiaeque ,ut is scribit ,capudines .
ch. 3
Cicero, De Republica (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Cic. Rep.]. | ||
<<Cic. Rep. 5.10 | Cic. Rep. 6.1 () | >>Cic. Rep. 6.8 |