Cicero, De Republica (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Cic. Rep.].
<<Cic. Rep. 6.1 Cic. Rep. 6.4 () >>Cic. Rep. 6.10

6.2 Gel. N.A. 7.16.11,Non. 290M Quod quidem eo fuit maius, quia, cum causa pari collegae essent, non modo invidia pari non erant, sed etiam Claudii invidiam Gracchi caritas deprecabatur. Non. 409M Quinumero optumatum et principum optulit is vocibus et gravitatis suae liquit illum tristem et plenum dignitatis sonum. Non. 501M ut, quem ad modum scribit ille, cotidiano in forum mille hominum cum palliis conchylio tinctis descenderent. Non. 517M in his, ut meministis, concursu levissimae multitudinis et aere congesto funus desubito esset ornatum. Non. 512M,Prisc. GL 3.70K Firmiter enim maiores nostri stabilita matrimonia esse voluerunt. Non. 398M Oratio Laelii, quam omnes habemus in manibus, quam simpuvia pontificum dis immortalibus grata sint Samiaeque, ut is scribit, capudines.

ch. 36.3 Eulog. somn. Scip. 401 Or. qui rogo impositus revixisset multaque de inferis secreta narrasset haec, quae de animae immortalitate dicerentur caeloque, non

-- --

somniantium philosophorum esse commenta nec fabulas incredibiles, quas Epicurei derident, sed prudentium coniecturas.

ch. 46.4 August. C.D. 22.28 ut eum lusisse potius quamquod id verum esse adfirmet dicere voluisse.

-- --

-- --

ch. 86.8 Macr. Sat. 1.4.2sq. Sed quamquam sapientibus conscientia ipsa factorum egregiorum amplissimum virtutis est praemium, tamen illa divina virtus non statuas plumbo inhaerentes nec triumphos arescentibus laureis, sed stabiliora quaedam et viridiora praemiorum genera desiderat. Quae tandem ista sunt, inquit Laelius? Tum Scipio: Patimini me, quoniam tertium diem iam feriati sumus

ch. 9



Cicero, De Republica (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Cic. Rep.].
<<Cic. Rep. 6.1 Cic. Rep. 6.4 () >>Cic. Rep. 6.10

Powered by PhiloLogic