Scr. in Formiano in K. Mart. a. 705 (49).
CICERO ATTICO SAL.
quod me magno animi motu perturbatum putas, sum equidem sed non tam magno quam tibi fortasse videor. levatur enim omnis cura cum aut constitit consilium aut cogitando nihil explicatur. lamentari autem licet illud quidem totos dies; sed vereor ne nihil cum proficiam etiam dedecori sim studiis ac litteris nostris. consumo igitur omne tempus considerans quanta vis sit illius viri quem nostris libris satis diligenter, ut tibi quidem videmur, expressimus. tenesne igitur moderatorem illum rei publicae quo referre velimus omnia? nam sic quinto, ut opinor, in libro loquitur Scipio, ut enim gubernatori cursus secundus, medico salus, imperatori victoria, sic huic moderatori rei publicae beata civium vita proposita est, ut opibus firma, copiis locuples, gloria ampla, virtute honesta sit. huius enim operis maximi inter homines atque optimi illum esse perfectorem volo.
haec a te invitatus breviter exposui. voluisti enim me quid de his malis sentirem ostendere. προθεσπίζω igitur,
-- --
noster Attice, non hariolans ut illa cui nemo credidit sed coniectura prospiciens,
iamque mari magno—
non multo, inquam, secus possum vaticinari. tanta malorum impendet Ἰλιάς. atque hoc nostra gravior est causa qui domi sumus quam illorum qui una transierunt, quod
illi [qui] alterum metuunt, nos utrumque.
cur igitur
inquis remansimus?
vel tibi paruimus vel non occurrimus vel hoc fuit rectius. conculcari, inquam, miseram
Italiam videbis proxima aestate †aut utriusque in† mancipiis ex omni genere conlectis, nec tam †iptio† pertimescenda, quae Luceriae multis sermonibus denuntiata esse dicitur, quam †universam† interitus. tantas in confligendo utriusque viris video futuras. habes coniecturam
meam. tu autem consolationis fortasse aliquid exspectasti. nihil invenio nihil fieri potest miserius, nihil perditius, nihil foedius.
quod quaeris quid Caesar ad me scripserit, quod saepe, gratissimum sibi esse quod quierim, oratque in eo ut perseverem. Balbus minor haec eadem mandata. iter autem eius erat ad Lentulum consulem cum litteris Caesaris praemiorumque promissis si Romam revertisset. verum cum habeo rationem dierum, ante puto tramissurum quam potuerit conveniri.
-- --