Cicero, Tusculanae Disputationes (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Tusc.].
<<Cic. Tusc. 5.106 Cic. Tusc. 5.109 () >>Cic. Tusc. 5.113

5.108postremo ad omnis casus facillima ratio est eorum, [Note] qui ad [Note] voluptatem ea referunt quae secuntur in vita, ut, quocumque haec loco suppeditetur, ibi beate queant [Note] vivere. itaque ad omnem rationem Teucri vox accommodari potest: Pátria est, ubicumque ést bene.
[Note] Socrates quidem cum rogaretur, cuiatem se esse diceret, mundanum inquit; [Note] totius enim mundi se incolam

-- --

et civem arbitrabatur. [Note] quid? [Note] T. Albucius [Note] nonne animo aequissimo Athenis exul philosophabatur? cui tamen illud ipsum non accidisset, si in re p. quiescens Epicuri legibus paruisset. 5.109qui enim beatior Epicurus, quod in patria vivebat, quam, quod Athenis, Metrodorus? aut [Note] Plato Xenocratem vincebat aut Polemo Arcesilam, quo esset beatior? quanti vero ista [Note] civitas aestimanda est, ex qua boni sapientesque pelluntur? [Note] Damaratus quidem, Tarquinii [Note] nostri regis pater, tyrannum Cypselum quod ferre non poterat, fugit Tarquinios [Note] Corintho et ibi suas fortunas constituit ac liberos procreavit. num stulte anteposuit exilii libertatem domesticae servituti? 5.110

Iam vero motus animi, sollicitudines aegritudinesque [Note] [Note] oblivione leniuntur traductis animis ad voluptatem. non sine causa igitur Epicurus ausus est dicere semper in pluribus bonis esse sapientem, quia semper sit in voluptatibus. ex quo effici putat ille, quod quaerimus, ut sapiens semper beatus sit. 5.111'etiamne, si sensibus carebit oculorum, si aurium?' [Note] etiam; nam ista ipsa contemnit. primum enim horribilis ista caecitas quibus tandem caret voluptatibus? cum quidam etiam disputent [Note] ceteras voluptates in ipsis habitare sensibus, quae autem aspectu percipiantur, ea non versari [Note] in oculorum ulla iucunditate, [Note] ut ea, quae gustemus [Note] olfaciamus tractemus audiamus, in ea ipsa, ubi sentimus, parte versentur. in oculis tale nil [Note] fit; animus accipit, quae videmus. animo autem multis modis variisque

-- --

delectari [Note] licet, etiamsi non adhibeatur aspectus. loquor enim de docto homine et erudito, cui vivere est cogitare. sapientis autem cogitatio non ferme ad investigandum adhibet oculos advocatos.



Cicero, Tusculanae Disputationes (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Tusc.].
<<Cic. Tusc. 5.106 Cic. Tusc. 5.109 () >>Cic. Tusc. 5.113

Powered by PhiloLogic