Cicero, Tusculanae Disputationes (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Tusc.].
<<Cic. Tusc. 5.109 Cic. Tusc. 5.112 () >>Cic. Tusc. 5.114

5.111'etiamne, si sensibus carebit oculorum, si aurium?' [Note] etiam; nam ista ipsa contemnit. primum enim horribilis ista caecitas quibus tandem caret voluptatibus? cum quidam etiam disputent [Note] ceteras voluptates in ipsis habitare sensibus, quae autem aspectu percipiantur, ea non versari [Note] in oculorum ulla iucunditate, [Note] ut ea, quae gustemus [Note] olfaciamus tractemus audiamus, in ea ipsa, ubi sentimus, parte versentur. in oculis tale nil [Note] fit; animus accipit, quae videmus. animo autem multis modis variisque

-- --

delectari [Note] licet, etiamsi non adhibeatur aspectus. loquor enim de docto homine et erudito, cui vivere est cogitare. sapientis autem cogitatio non ferme ad investigandum adhibet oculos advocatos. 5.112etenim [Note] si nox non adimit vitam beatam, cur dies nocti similis adimat? [Note] nam illud Antipatri Cyrenaici est quidem [Note] paulo obscenius, sed [Note] non absurda sententia est; cuius caecitatem cum mulierculae lamentarentur, quid agitis? inquit, an vobis nulla [Note] videtur voluptas esse nocturna? Appium quidem veterem illum, qui caecus annos multos [Note] fuit, et ex magistratibus et ex rebus gestis intellegimus in illo suo casu [Note] nec privato nec publico muneri defuisse. C. Drusi [Note] [Note] domum compleri a consultoribus solitam accepimus; cum, quorum res esset, sua ipsi non videbant, caecum adhibebant ducem. [Note] pueris nobis Cn. Aufidius [Note] praetorius et in senatu sententiam dicebat nec amicis deliberantibus deerat et Graecam scribebat historiam et videbat in litteris.



Cicero, Tusculanae Disputationes (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Tusc.].
<<Cic. Tusc. 5.109 Cic. Tusc. 5.112 () >>Cic. Tusc. 5.114

Powered by PhiloLogic