Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.10 Liv. 1.11 (English) >>Liv. 1.12

ch. 11 1.11.1 dum ea ibi Romani gerunt, Antemnatium exercitus per occasionem ac solitudinem hostiliter in fines Romanos incursionem facit. raptim et ad hos Romana legio ducta palatos in agris oppressit.

1.11.2fusi igitur primo impetu et clamore hostes, oppidum captum; duplicique uictoria ouantem Romulum Hersilia coniunx precibus raptarum fatigata orat ut parentibus earum det ueniam et in ciuitatem accipiat: ita rem coalescere concordia posse.

1.11.3facile impetratum. inde contra Crustuminos profectus bellum inferentes. ibi minus etiam quod alienis cladibus ceciderant animi certaminis fuit.

1.11.4utroque coloniae missae: plures inuenti qui propter ubertatem terrae in Crustuminum nomina darent. et Romam inde frequenter migratum est, a parentibus maxime ac propinquis raptarum.

1.11.5nouissimum ab Sabinis bellum ortum multoque id maximum fuit; nihil enim per iram aut cupiditatem actum est, nec ostenderunt bellum prius quam intulerunt.

1.11.6consilio etiam additus dolus. Sp. Tarpeius Romanae praeerat arci. huius filiam uirginem auro corrumpit Tatius ut armatos in arcem accipiat; aquam forte ea tum sacris extra moenia petitum ierat.

1.11.7accepti obrutam armis necauere, seu ut ui capta potius arx uideretur seu prodendi exempli causa ne quid usquam fidum proditori esset.

1.11.8additur fabula, quod uolgo Sabini aureas armillas magni ponderis brachio laeuo gemmatosque magna specie anulos habuerint, pepigisse eam quod in sinistris manibus haberent; eo scuta illi pro aureis donis congesta.

1.11.9sunt qui eam ex pacto tradendi quod in sinistris manibus esset derecto arma petisse dicant et fraude uisam agere sua ipsam peremptam mercede.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.10 Liv. 1.11 (English) >>Liv. 1.12

Powered by PhiloLogic