Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.11 Liv. 1.12 (English) >>Liv. 1.13

ch. 12 1.12.1 tenuere tamen arcem Sabini; atque inde postero die, cum Romanus exercitus instructus quod inter Palatinum Capitolinumque collem campi est complesset, non prius descenderunt in aequum quam ira et cupiditate reciperandae arcis stimulante animos in aduersum Romani subiere.

1.12.2principes utrimque pugnam ciebant ab Sabinis Mettius Curtius ab Romanis Hostius Hostilius. hic rem Romanam iniquo loco ad prima signa animo atque audacia sustinebat.

1.12.3ut Hostius cecidit, confestim Romana inclinatur acies fusaque est. ad ueterem portam Palati Romulus et ipse turba fugientium actus,

1.12.4arma ad caelum tollens, 'Iuppiter, tuis' inquit 'iussus auibus hic in Palatio prima urbi fundamenta ieci. arcem iam scelere emptam Sabini habent; inde huc armati superata media ualle tendunt;

1.12.5at tu, pater deum hominumque, hinc saltem arce hostes;

1.12.6deme terrorem Romanis fugamque foedam siste. hic ego tibi templum Statori Ioui, quod monumentum sit posteris tua praesenti ope seruatam urbem esse,

1.12.7uoueo.' haec precatus, ueluti sensisset auditas preces, 'hinc' inquit, 'Romani, Iuppiter optimus maximus resistere atque iterare pugnam iubet.' restitere Romani tamquam caelesti uoce iussi: ipse ad primores Romulus prouolat.

1.12.8Mettius Curtius ab Sabinis princeps ab arce decucurrerat et effusos egerat Romanos toto quantum foro spatium est. nec procul iam a porta Palati erat, clamitans: 'uicimus perfidos hospites, imbelles hostes; iam sciunt longe aliud esse uirgines rapere, aliud pugnare cum

1.12.9uiris.' in eum haec gloriantem cum globo ferocissimorum iuuenum Romulus impetum facit. ex equo tum forte Mettius pugnabat; eo pelli facilius fuit. pulsum Romani persequuntur; et alia Romana acies, audacia regis accensa, fundit Sabinos.

1.12.10Mettius in paludem sese strepitu sequentium trepidante equo coniecit; auerteratque ea res etiam Sabinos tanti periculo uiri. et ille quidem adnuentibus ac uocantibus suis fauore multorum addito animo euadit: Romani Sabinique in media conualle duorum montium redintegrant proelium; sed res Romana erat superior.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.11 Liv. 1.12 (English) >>Liv. 1.13

Powered by PhiloLogic