ch. 17
1.17.1
patrum interim animos certamen regni ac cupido uersabat;
necdum †a singulis, quia nemo magno opere eminebat in nouo
populo, peruenerat: factionibus inter ordines certabatur†.
1.17.2oriundi ab Sabinis, ne quia post Tati mortem ab sua parte
non erat regnatum, in societate aequa possessionem imperii
amitterent, sui corporis creari regem uolebant: Romani
ueteres peregrinum regem aspernabantur.
1.17.3in uariis uoluntatibus
regnari tamen omnes uolebant, libertatis dulcedine
nondum experta.
1.17.4timor deinde patres incessit ne ciuitatem
sine imperio, exercitum sine duce, multarum circa ciuitatium
inritatis animis, uis aliqua externa adoriretur. et esse igitur
aliquod caput placebat, et nemo alteri concedere in animum
inducebat.
1.17.5ita rem inter se centum patres, decem decuriis
factis singulisque in singulas decurias creatis qui summae
rerum praeessent consociant.
1.17.6decem imperitabant: unus
cum insignibus imperii et lictoribus erat: quinque dierum
spatio finiebatur imperium ac per omnes in orbem ibat,
annuumque interuallum regni fuit. id ab re quod nunc
quoque tenet nomen interregnum appellatum.
1.17.7fremere
deinde plebs multiplicatam seruitutem, centum pro uno
dominos factos; nec ultra nisi regem et ab ipsis creatum
uidebantur passuri.
1.17.8cum sensissent ea moueri patres,
offerendum ultro rati quod amissuri erant, ita gratiam ineunt
summa potestate populo permissa ut non plus darent iuris
quam detinerent.
1.17.9decreuerunt enim ut cum populus regem
iussisset, id sic ratum esset si patres auctores fierent. hodie
quoque in legibus magistratibusque rogandis usurpatur idem
ius, ui adempta: priusquam populus suffragium ineat, in
incertum comitiorum euentum patres auctores fiunt.
1.17.10tum
interrex contione aduocata, 'quod bonum, faustum felixque
sit' inquit, 'Quirites, regem create: ita patribus uisum est.
patres deinde, si dignum qui secundus ab Romulo numeretur
crearitis,
1.17.11auctores fient.' adeo id gratum plebi fuit ut,
ne uicti beneficio uiderentur, id modo sciscerent iuberentque
ut senatus decerneret qui Romae regnaret.