Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.16.2 Liv. 1.17.2 (English) >>Liv. 1.17.10

1.16.7"abi, nuntia" inquit "Romanis, caelestes ita uelle ut mea Roma caput orbis terrarum sit; proinde rem militarem colant sciantque et ita posteris tradant nullas opes humanas armis Romanis resis

1.16.8tere posse." haec' inquit 'locutus sublimis abiit.' mirum quantum illi uiro nuntianti haec fidei fuerit, quamque desiderium Romuli apud plebem exercitumque facta fide immortalitatis lenitum sit.

ch. 17 1.17.1 patrum interim animos certamen regni ac cupido uersabat; necduma singulis, quia nemo magno opere eminebat in nouo populo, peruenerat: factionibus inter ordines certabatur†.

1.17.2oriundi ab Sabinis, ne quia post Tati mortem ab sua parte non erat regnatum, in societate aequa possessionem imperii amitterent, sui corporis creari regem uolebant: Romani ueteres peregrinum regem aspernabantur.

1.17.3in uariis uoluntatibus regnari tamen omnes uolebant, libertatis dulcedine nondum experta.

1.17.4timor deinde patres incessit ne ciuitatem sine imperio, exercitum sine duce, multarum circa ciuitatium inritatis animis, uis aliqua externa adoriretur. et esse igitur aliquod caput placebat, et nemo alteri concedere in animum inducebat.

1.17.5ita rem inter se centum patres, decem decuriis factis singulisque in singulas decurias creatis qui summae rerum praeessent consociant.

1.17.6decem imperitabant: unus cum insignibus imperii et lictoribus erat: quinque dierum spatio finiebatur imperium ac per omnes in orbem ibat, annuumque interuallum regni fuit. id ab re quod nunc quoque tenet nomen interregnum appellatum.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.16.2 Liv. 1.17.2 (English) >>Liv. 1.17.10

Powered by PhiloLogic