ch. 19
1.19.1
qui regno ita potitus urbem nouam conditam ui et armis,
iure eam legibusque ac moribus de integro condere parat.
1.19.2quibus cum inter bella adsuescere uideret non posse—quippe
efferari militia animos—, mitigandum ferocem populum armorum
desuetudine ratus, Ianum ad infimum Argiletum indicem
pacis bellique fecit, apertus ut in armis esse ciuitatem,
1.19.3clausus pacatos circa omnes populos significaret.—bis deinde
post Numae regnum clausus fuit, semel T. Manlio consule
post Punicum primum perfectum bellum, iterum, quod nostrae
aetati di dederunt ut uideremus, post bellum Actiacum
ab imperatore Caesare Augusto pace terra marique parta.—
1.19.4clauso eo cum omnium circa finitimorum societate ac
foederibus iunxisset animos, positis externorum periculorum
curis, ne luxuriarent otio animi quos metus hostium disciplinaque
militaris continuerat, omnium primum, rem ad
multitudinem imperitam et illis saeculis rudem efficacissimam,
deorum metum iniciendum ratus est.
1.19.5qui cum descendere
ad animos sine aliquo commento miraculi non posset, simulat
sibi cum dea Egeria congressus nocturnos esse; eius se monitu
quae acceptissima dis essent sacra instituere, sacerdotes
suos cuique deorum praeficere.
1.19.6atque omnium primum ad
cursus lunae in duodecim menses discribit annum; quem quia
tricenos dies singulis mensibus luna non explet desuntque sex
dies solido anno qui solstitiali circumagitur orbe, intercalariis
mensibus interponendis ita dispensauit, ut uicesimo anno ad
metam eandem solis unde orsi essent, plenis omnium annorum
spatiis dies congruerent.
1.19.7idem nefastos dies fastosque fecit
quia aliquando nihil cum populo agi utile futurum erat.