Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.23.3 | Liv. 1.23.9 (English) | >>Liv. 1.24.5 |
1.23.7ibi
infit Albanus : 'iniurias et non redditas res ex foedere quae
repetitae sint , et ego regem nostrum Cluilium causam
huiusce esse belli audisse uideor , nec te dubito , Tulle , eadem
prae te ferre ; sed si uera potius quam dictu speciosa dicenda
sunt , cupido imperii duos cognatos uicinosque populos ad
arma stimulat .
neque , recte an perperam , interpretor .
fuerit ista eius deliberatio qui bellum suscepit : me Albani
gerendo bello ducem creauere . illud te , Tulle , monitum
uelim : Etrusca res quanta circa nos teque maxime sit , quo
propior es [Uolscis ] hoc magis scis . multum illi terra ,
plurimum mari pollent .
memor esto , iam cum signum
pugnae dabis , has duas acies spectaculo fore ut fessos confectosque
simul uictorem ac uictum adgrediantur . itaque si
nos di amant , quoniam non contenti libertate certa in
dubiam imperii seruitiique aleam imus , ineamus aliquam
uiam qua utri utris imperent sine magna clade , sine multo
1.23.10sanguine utriusque populi decerni possit .' haud displicet
res Tullo quamquam cum indole animi tum spe uictoriae
ferocior erat . quaerentibus utrimque ratio initur cui et fortuna
ipsa praebuit materiam .
1.23.8
1.23.9
ch. 24
1.24.1
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.23.3 | Liv. 1.23.9 (English) | >>Liv. 1.24.5 |