Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.27.9 | Liv. 1.28.4 (English) | >>Liv. 1.28.9 |
1.28.1
tum Albanus exercitus , spectator certaminis , deductus in
campos . Mettius Tullo deuictos hostes gratulatur ; contra
Tullus Mettium benigne adloquitur . quod bene uertat ,
castra Albanos Romanis castris iungere iubet ; sacrificium
lustrale in diem posterum parat .
ubi inluxit , paratis omnibus
ut adsolet , uocari ad contionem utrumque exercitum
iubet . praecones ab extremo orsi primos exciuere Albanos .
hi nouitate etiam rei moti ut regem Romanum contionantem
audirent proximi constitere .
ex composito armata circumdatur
Romana legio ; centurionibus datum negotium erat ut
sine mora imperia exsequerentur .
tum ita Tullus infit :
'Romani , si unquam ante alias ullo in bello fuit quod
primum dis immortalibus gratias ageretis , deinde uestrae
ipsorum uirtuti , hesternum id proelium fuit . dimicatum est
enim non magis cum hostibus quam , quae dimicatio maior
atque periculosior est , cum proditione ac perfidia sociorum .
nam ne uos falsa opinio teneat , iniussu meo Albani subiere
ad montes , nec imperium illud meum sed consilium et
imperii simulatio fuit , ut nec uobis , ignorantibus deseri uos ,
auerteretur a certamine animus , et hostibus , circumueniri
se ab tergo ratis , terror ac fuga iniceretur .
nec ea culpa
quam arguo omnium Albanorum est : ducem secuti sunt , ut
et uos , si quo ego inde agmen declinare uoluissem , fecissetis .
Mettius ille est ductor itineris huius , Mettius idem huius
machinator belli , Mettius foederis Romani Albanique ruptor .
audeat deinde talia alius , nisi in hunc insigne iam documen
1.28.2
1.28.3
1.28.4
1.28.5
1.28.6
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.27.9 | Liv. 1.28.4 (English) | >>Liv. 1.28.9 |