1.28.9tum Tullus 'Metti Fufeti' inquit, 'si ipse
discere posses fidem ac foedera seruare, uiuo tibi ea disciplina
a me adhibita esset; nunc quoniam tuum insanabile
ingenium est, at tu tuo supplicio doce humanum genus ea
sancta credere quae a te uiolata sunt. ut igitur paulo ante
animum inter Fidenatem Romanamque rem ancipitem gessisti,
1.28.10ita iam corpus passim distrahendum dabis.' exinde
duabus admotis quadrigis, in currus earum distentum inligat
Mettium; deinde in diuersum iter equi concitati, lacerum in
utroque curru corpus, qua inhaeserant uinculis membra,
portantes.
1.28.11auertere omnes ab tanta foeditate spectaculi
oculos. primum ultimumque illud supplicium apud Romanos
exempli parum memoris legum humanarum fuit: in
aliis gloriari licet nulli gentium mitiores placuisse poenas.
ch. 29
1.29.1
inter haec iam praemissi Albam erant equites qui multitudinem
traducerent Romam. legiones deinde ductae ad
diruendam urbem.
1.29.2quae ubi intrauere portas, non quidem
fuit tumultus ille nec pauor qualis captarum esse urbium
solet, cum effractis portis stratisue ariete muris aut arce ui
capta clamor hostilis et cursus per urbem armatorum omnia
ferro flammaque miscet;
1.29.3sed silentium triste ac tacita maestitia
ita defixit omnium animos, ut prae metu [obliti] quid
relinquerent, quid secum ferrent deficiente consilio rogitantesque
alii alios, nunc in liminibus starent, nunc errabundi
domos suas ultimum illud uisuri peruagarentur.
1.29.4ut uero
iam equitum clamor exire iubentium instabat, iam fragor
tectorum quae diruebantur ultimis urbis partibus audiebatur
puluisque ex distantibus locis ortus uelut nube inducta
omnia impleuerat, raptim quibus quisque poterat elatis, cum
larem ac penates tectaque in quibus natus quisque educatusque
esset relinquentes exirent,