Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.32.12 | Liv. 1.33.5 (English) | >>Liv. 1.34.3 |
1.33.2et cum circa
Palatium , sedem ueterum Romanorum , Sabini Capitolium
atque arcem , Caelium montem Albani implessent , Auentinum
nouae multitudini datum . additi eodem haud ita multo
post , Tellenis Ficanaque captis , noui ciues .
Politorium inde
rursus bello repetitum quod uacuum occupauerant Prisci
Latini , eaque causa diruendae urbis eius fuit Romanis ne
hostium semper receptaculum esset .
postremo omni bello
Latino Medulliam compulso , aliquamdiu ibi Marte incerto ,
uaria uictoria pugnatum est ; nam et urbs tuta munitionibus
praesidioque firmata ualido erat , et castris in aperto positis
aliquotiens exercitus Latinus comminus cum Romanis signa
contulerat .
ad ultimum omnibus copiis conisus Ancus acie
primum uincit ; inde ingenti praeda potens Romam redit ,
tum quoque multis milibus Latinorum in ciuitatem acceptis ,
quibus , ut iungeretur Palatio Auentinum , ad Murciae datae
sedes .
Ianiculum quoque adiectum , non inopia loci sed ne
quando ea arx hostium esset . id non muro solum sed
etiam ob commoditatem itineris ponte sublicio , tum primum
in Tiberi facto , coniungi urbi placuit .
Quiritium quoque
fossa , haud paruum munimentum a planioribus aditu locis ,
Anci regis opus est .
ingenti incremento rebus auctis , cum
in tanta multitudine hominum , discrimine recte an perperam
facti confuso , facinora clandestina fierent , carcer ad terrorem
increscentis audaciae media urbe imminens foro aedificatur .
nec urbs tantum hoc rege creuit sed etiam ager finesque .
Silua Maesia Ueientibus adempta usque ad mare imperium
prolatum et in ore Tiberis Ostia urbs condita , salinae circa
factae , egregieque rebus bello gestis aedis Iouis Feretri amplificata .
1.33.3
1.33.4
1.33.5
1.33.6
1.33.7
1.33.8
1.33.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.32.12 | Liv. 1.33.5 (English) | >>Liv. 1.34.3 |