Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.36.5 | Liv. 1.37.5 (English) | >>Liv. 1.38.6 |
1.37.2ea quoque res in pugna terrorem attulit Sabinis , et
fusis eadem fugam impedit ; multique mortales cum hostem
effugissent in flumine ipso periere , quorum fluitantia arma
ad urbem cognita in Tiberi prius paene quam nuntiari posset
insignem uictoriam fecere .
eo proelio praecipua equitum
gloria fuit ; utrimque ab cornibus positos , cum iam pelleretur
media peditum suorum acies , ita incurrisse ab lateribus
ferunt , ut non sisterent modo Sabinas legiones ferociter instantes
cedentibus , sed subito in fugam auerterent .
montes
effuso cursu Sabini petebant , et pauci tenuere : maxima pars ,
ut ante dictum est , ab equitibus in flumen acti sunt .
Tarquinius ,
instandum perterritis ratus , praeda captiuisque Romam
missis , spoliis hostium —id uotum Uolcano erat —ingenti
cumulo accensis , pergit porro in agrum Sabinum exercitum
inducere ;
1.37.6et quamquam male gesta res erat nec gesturos melius
sperare poterant , tamen , quia consulendi res non dabat
spatium , ire obuiam Sabini tumultuario milite ; iterumque
ibi fusi , perditis iam prope rebus pacem petiere .
1.37.3
1.37.4
1.37.5
ch. 38
1.38.1
1.38.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.36.5 | Liv. 1.37.5 (English) | >>Liv. 1.38.6 |