Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.39 Liv. 1.40 (English) >>Liv. 1.41

ch. 40 1.40.1 duodequadragesimo ferme anno ex quo regnare coeperat Tarquinius, non apud regem modo sed apud patres plebemque longe maximo honore Ser. Tullius erat.

1.40.2tum Anci filii duo etsi antea semper pro indignissimo habuerant se patrio regno tutoris fraude pulsos, regnare Romae aduenam non modo uicinae sed ne Italicae quidem stirpis, tum impensius iis indignitas crescere si ne ab Tarquinio quidem ad se rediret regnum,

1.40.3sed praeceps inde porro ad seruitia caderet, ut in eadem ciuitate post centesimum fere annum quam Romulus deo prognatus deus ipse tenuerit regnum donec in terris fuerit, id seruus serua natus possideat. cum commune Romani nominis tum praecipue id domus suae dedecus fore, si Anci regis uirili stirpe salua non modo aduenis sed seruis etiam regnum Romae pateret.

1.40.4ferro igitur eam arcere contumeliam statuunt; sed et iniuriae dolor in Tarquinium ipsum magis quam in Seruium eos stimulabat, et quia grauior ultor caedis, si superesset, rex futurus erat quam priuatus; tum Seruio occiso, quemcumque alium generum delegisset, eundem regni heredem facturus uidebatur; ob haec ipsi regi insidiae parantur.

1.40.5ex pastoribus duo ferocissimi delecti ad facinus, quibus consueti erant uterque agrestibus ferramentis, in uestibulo regiae quam potuere tumultuosissime specie rixae in se omnes apparitores regios conuertunt; inde, cum ambo regem appellarent clamorque eorum penitus in regiam peruenisset, uocati ad regem pergunt.

1.40.6primo uterque uociferari et certatim alter alteri obstrepere; coerciti ab lictore et iussi in uicem dicere tandem obloqui desistunt; unus rem ex composito orditur.

1.40.7cum intentus in eum se rex totus auerteret, alter elatam securim in caput deiecit, relictoque in uolnere telo ambo se foras eiciunt.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.39 Liv. 1.40 (English) >>Liv. 1.41

Powered by PhiloLogic