Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.45.7 | Liv. 1.46.6 (English) | >>Liv. 1.47.3 |
1.46.3tulit enim et Romana regia sceleris tragici exemplum , ut
taedio regum maturior ueniret libertas ultimumque regnum
esset quod scelere partum foret .
hic L . Tarquinius —Prisci
Tarquini regis filius neposne fuerit parum liquet ; pluribus
tamen auctoribus filium ediderim —fratrem habuerat Arruntem
Tarquinium mitis ingenii iuuenem .
his duobus , ut ante
dictum est , duae Tulliae regis filiae nupserant , et ipsae longe
dispares moribus . forte ita inciderat ne duo uiolenta ingenia
matrimonio iungerentur fortuna , credo , populi Romani ,
quo diuturnius Serui regnum esset constituique ciuitatis
mores possent .
angebatur ferox Tullia nihil materiae in
uiro neque ad cupiditatem neque ad audaciam esse ; tota
in alterum auersa Tarquinium eum mirari , eum uirum dicere
ac regio sanguine ortum : spernere sororem , quod uirum
nacta muliebri cessaret audacia .
contrahit celeriter similitudo
eos , ut fere fit : malum malo aptissimum ; sed initium
turbandi omnia a femina ortum est . ea secretis uiri alieni
adsuefacta sermonibus nullis uerborum contumeliis parcere
de uiro ad fratrem , de sorore ad uirum ; et se rectius uiduam
et illum caelibem futurum fuisse contendere , quam cum impari
iungi ut elanguescendum aliena ignauia esset ;
1.46.8si sibi
eum quo digna esset di dedissent uirum , domi se propediem
uisuram regnum fuisse quod apud patrem uideat .
celeriter
adulescentem suae temeritatis implet ; [Arruns Tarquinius
et Tullia minor ] prope continuatis funeribus cum domos
uacuas nouo matrimonio fecissent , iunguntur nuptiis , magis
non prohibente Seruio quam adprobante .
1.46.4
1.46.5
1.46.6
1.46.7
1.46.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.45.7 | Liv. 1.46.6 (English) | >>Liv. 1.47.3 |