Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.4.7 Liv. 1.5.6 (English) >>Liv. 1.6.4

1.5.3huic deditis ludicro cum sollemne notum esset insidiatos ob iram praedae amissae latrones, cum Romulus ui se defendisset, Remum cepisse, captum regi Amulio tradidisse, ultro accusantes.

1.5.4crimini maxime dabant in Numitoris agros ab iis impetum fieri; inde eos collecta iuuenum manu hostilem in modum praedas agere.

1.5.5sic Numitori ad supplicium Remus deditur. iam inde ab initio Faustulo spes fuerat regiam stirpem apud se educari; nam et expositos iussu regis infantes sciebat et tempus quo ipse eos sustulisset ad id ipsum congruere; sed rem immaturam nisi aut per occasionem aut per necessitatem aperiri noluerat.

1.5.6necessitas prior uenit: ita metu subactus Romulo rem aperit. forte et Numitori cum in custodia Remum haberet audissetque geminos esse fratres, comparando et aetatem eorum et ipsam minime seruilem indolem, tetigerat animum memoria nepotum; sciscitandoque eodem peruenit ut haud procul esset quin Remum agnosceret. ita undique regi dolus nectitur.

1.5.7Romulus non cum globo iuuenumnec enim erat ad uim apertam parsed aliis alio itinere iussis certo tempore ad regiam uenire pastoribus ad regem impetum facit; et a domo Numitoris alia comparata manu adiuuat Remus. ita regem obtruncat.

ch. 6 1.6.1 Numitor inter primum tumultum, hostes inuasisse urbem atque adortos regiam dictitans, cum pubem Albanam in arcem praesidio armisque obtinendam auocasset, postquam iuuenes perpetrata caede pergere ad se gratulantes uidit, extemplo aduocato concilio scelera in se fratris, originem nepotum, ut geniti, ut educati, ut cogniti essent, caedem deinceps tyranni seque eius auctorem ostendit.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.4.7 Liv. 1.5.6 (English) >>Liv. 1.6.4

Powered by PhiloLogic