Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.50 Liv. 1.51 (English) >>Liv. 1.52

ch. 51 1.51.1 haec Aricinus in regem Romanum increpans ex concilio abiit. quam rem Tarquinius aliquanto quam uidebatur aegrius ferens confestim Turno necem machinatur, ut eundem terrorem quo ciuium animos domi oppresserat Latinis iniceret.

1.51.2et quia pro imperio palam interfici non poterat, oblato falso crimine insontem oppressit. per aduersae factionis quosdam Aricinos seruum Turni auro corrupit, ut in deuersorium eius uim magnam gladiorum inferri clam sineret.

1.51.3ea cum una nocte perfecta essent, Tarquinius paulo ante lucem accitis ad se principibus Latinorum quasi re noua perturbatus, moram suam hesternam uelut deorum quadam prouidentia inlatam ait saluti sibi atque illis fuisse.

1.51.4ab Turno dici sibi et primoribus populorum parari necem ut Latinorum solus imperium teneat. adgressurum fuisse hesterno die in concilio; dilatam rem esse, quod auctor concilii afuerit quem maxime peteret.

1.51.5inde illam absentis insectationem esse natam quod morando spem destituerit. non dubitare, si uera deferantur, quin prima luce, ubi uentum in concilium sit, instructus cum coniuratorum manu armatusque uenturus sit.

1.51.6dici gladiorum ingentem esse numerum ad eum conuectum. id uanum necne sit, extemplo sciri posse. rogare eos ut inde secum ad Turnum ueniant.

1.51.7suspectam fecit rem et ingenium Turni ferox et oratio hesterna et mora Tarquini, quod uidebatur ob eam differri caedes potuisse. eunt inclinatis quidem ad credendum animis, tamen, nisi gladiis deprehensis, cetera uana existimaturi.

1.51.8ubi est eo uentum, Turnum ex somno excitatum circumsistunt custodes; comprehensisque seruis qui caritate domini uim parabant, cum gladii abditi ex omnibus locis deuerticuli protraherentur, enimuero manifesta res uisa iniectaeque Turno catenae; et confestim Latinorum concilium magno cum tumultu aduocatur.

1.51.9ibi tam atrox inuidia orta est gladiis in medio positis, ut indicta causa, nouo genere leti, deiectus ad caput aquae Ferentinae crate superne iniecta saxisque congestis mergeretur.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.50 Liv. 1.51 (English) >>Liv. 1.52

Powered by PhiloLogic