1.50.9ne id quidem ab Turno tulisse
tacitum ferunt; dixisse enim nullam breuiorem esse cognitionem
quam inter patrem et filium paucisque transigi uerbis
posse: ni pareat patri, habiturum infortunium esse.
ch. 51
1.51.1
haec Aricinus in regem Romanum increpans ex concilio
abiit. quam rem Tarquinius aliquanto quam uidebatur aegrius
ferens confestim Turno necem machinatur, ut eundem terrorem
quo ciuium animos domi oppresserat Latinis iniceret.
1.51.2et quia pro imperio palam interfici non poterat, oblato falso
crimine insontem oppressit. per aduersae factionis quosdam
Aricinos seruum Turni auro corrupit, ut in deuersorium eius
uim magnam gladiorum inferri clam sineret.
1.51.3ea cum una
nocte perfecta essent, Tarquinius paulo ante lucem accitis ad
se principibus Latinorum quasi re noua perturbatus, moram
suam hesternam uelut deorum quadam prouidentia inlatam
ait saluti sibi atque illis fuisse.
1.51.4ab Turno dici sibi et primoribus
populorum parari necem ut Latinorum solus imperium
teneat. adgressurum fuisse hesterno die in concilio;
dilatam rem esse, quod auctor concilii afuerit quem maxime
peteret.
1.51.5inde illam absentis insectationem esse natam quod
morando spem destituerit. non dubitare, si uera deferantur,
quin prima luce, ubi uentum in concilium sit, instructus cum
coniuratorum manu armatusque uenturus sit.
1.51.6dici gladiorum
ingentem esse numerum ad eum conuectum. id uanum necne
sit, extemplo sciri posse. rogare eos ut inde secum ad
Turnum ueniant.
1.51.7suspectam fecit rem et ingenium Turni
ferox et oratio hesterna et mora Tarquini, quod uidebatur
ob eam differri caedes potuisse. eunt inclinatis quidem ad
credendum animis, tamen, nisi gladiis deprehensis, cetera
uana existimaturi.