Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.52.5 Liv. 1.53.8 (English) >>Liv. 1.54.5

1.53.5nam cum uelut posito bello fundamentis templi iaciendis aliisque urbanis operibus intentum se esse simularet, Sextus filius eius, qui minimus ex tribus erat, transfugit ex composito Gabios, patris in se saeuitiam intolerabilem conquerens:

1.53.6iam ab alienis in suos uertisse superbiam et liberorum quoque eum frequentiae taedere, ut quam in curia solitudinem fecerit domi quoque faciat, ne quam stirpem, ne quem heredem regni relinquat.

1.53.7se quidem inter tela et gladios patris elapsum nihil usquam sibi tutum nisi apud hostes L. Tarquini credidisse. nam ne errarent, manere iis bellum quod positum simuletur, et per occasionem eum incautos inuasurum.

1.53.8quod si apud eos supplicibus locus non sit, pererraturum se omne Latium, Uolscosque se inde et Aequos et Hernicos petiturum donec ad eos perueniat qui a patrum crudelibus atque impiis suppliciis tegere liberos sciant.

1.53.9forsitan etiam ardoris aliquid ad bellum armaque se aduersus superbissimum regem ac ferocissimum populum inuenturum.

1.53.10cum si nihil morarentur infensus ira porro inde abiturus uideretur, benigne ab Gabinis excipitur. uetant mirari si, qualis in ciues, qualis in socios, talis ad ultimum in liberos esset;

1.53.11in se ipsum postremo saeuiturum, si alia desint. sibi uero gratum aduentum eius esse, futurumque credere breui ut illo adiuuante a portis Gabinis sub Romana moenia bellum transferatur.

ch. 54 1.54.1 inde in consilia publica adhiberi. ubi cum de aliis rebus adsentire se ueteribus Gabinis diceret quibus eae notiores essent, ipse identidem belli auctor esse et in eo sibi praecipuam prudentiam adsumere quod utriusque populi uires nosset, sciretque inuisam profecto superbiam regiam ciuibus esse quam ferre ne liberi quidem potuissent.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 1.52.5 Liv. 1.53.8 (English) >>Liv. 1.54.5

Powered by PhiloLogic