Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.53.8 | Liv. 1.54.3 (English) | >>Liv. 1.55.1 |
1.54.1
inde in consilia publica adhiberi . ubi cum de aliis rebus
adsentire se ueteribus Gabinis diceret quibus eae notiores
essent , ipse identidem belli auctor esse et in eo sibi praecipuam
prudentiam adsumere quod utriusque populi uires
nosset , sciretque inuisam profecto superbiam regiam ciuibus
esse quam ferre ne liberi quidem potuissent .
ita cum sensim
ad rebellandum primores Gabinorum incitaret , ipse cum
promptissimis iuuenum praedatum atque in expeditiones iret
et dictis factisque omnibus ad fallendum instructis uana
adcresceret fides , dux ad ultimum belli legitur .
ibi cum ,
inscia multitudine quid ageretur , proelia parua inter Romam
Gabiosque fierent quibus plerumque Gabina res superior
esset , tum certatim summi infimique Gabinorum Sex . Tarquinium
dono deum sibi missum ducem credere .
apud
milites uero obeundo pericula ac labores pariter , praedam
munifice largiendo tanta caritate esse ut non pater Tarquinius
potentior Romae quam filius Gabiis esset .
itaque postquam
satis uirium conlectum ad omnes conatus uidebat , tum ex
suis unum sciscitatum Romam ad patrem mittit quidnam se
facere uellet , quando quidem ut omnia unus publice Gabiis
posset ei di dedissent .
huic nuntio , quia , credo , dubiae
fidei uidebatur , nihil uoce responsum est ; rex uelut deliberabundus
in hortum aedium transit sequente nuntio filii ; ibi
inambulans tacitus summa papauerum capita dicitur baculo
decussisse .
interrogando exspectandoque responsum nuntius
fessus , ut re imperfecta , redit Gabios ; quae dixerit ipse
quaeque uiderit refert ; seu ira seu odio seu superbia insita
ingenio nullam eum uocem emisisse .
1.54.2
1.54.3
1.54.4
1.54.5
1.54.6
1.54.7
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.53.8 | Liv. 1.54.3 (English) | >>Liv. 1.55.1 |