ch. 55
1.55.1
Gabiis receptis Tarquinius pacem cum Aequorum gente
fecit, foedus cum Tuscis renouauit. inde ad negotia urbana
animum conuertit; quorum erat primum ut Iouis templum
in monte Tarpeio monumentum regni sui nominisque relinqueret:
Tarquinios reges ambos patrem uouisse, filium perfecisse.
1.55.2et ut libera a ceteris religionibus area esset tota Iouis
templique eius quod inaedificaretur, exaugurare fana sacellaque
statuit quae aliquod ibi, a Tatio rege primum in ipso
discrimine aduersus Romulum pugnae uota, consecrata inaugurataque
postea fuerant.
1.55.3inter principia condendi huius
operis mouisse numen ad indicandam tanti imperii molem
traditur deos; nam cum omnium sacellorum exaugurationes
admitterent aues, in Termini fano non addixere;
1.55.4idque
omen auguriumque ita acceptum est non motam Termini
sedem unumque eum deorum non euocatum sacratis sibi
finibus firma stabiliaque cuncta portendere.
1.55.5hoc perpetuitatis
auspicio accepto, secutum aliud magnitudinem imperii
portendens prodigium est: caput humanum integra facie
aperientibus fundamenta templi dicitur apparuisse.
1.55.6quae uisa
species haud per ambages arcem eam imperii caputque rerum
fore portendebat; idque ita cecinere uates quique in urbe erant
quosque ad eam rem consultandam ex Etruria acciuerant.
1.55.7augebatur ad impensas regis animus; itaque Pometinae
manubiae, quae perducendo ad culmen operi destinatae
erant, uix in fundamenta suppeditauere.
1.55.8eo magis Fabio,
praeterquam quod antiquior est, crediderim quadraginta ea
sola talenta fuisse,
1.55.9quam Pisoni, qui quadraginta milia pondo
argenti seposita in eam rem scribit, summam pecuniae neque
ex unius tum urbis praeda sperandam et nullius ne horum
quidem operum fundamenta non exsuperaturam.