1.59.9addita superbia ipsius regis miseriaeque
et labores plebis in fossas cloacasque exhauriendas
demersae; Romanos homines, uictores omnium circa populorum,
opifices ac lapicidas pro bellatoribus factos.
1.59.10indigna
Ser. Tulli regis memorata caedes et inuecta corpori patris
nefando uehiculo filia, inuocatique ultores parentum di.
1.59.11his
atrocioribusque, credo, aliis, quae praesens rerum indignitas
haudquaquam relatu scriptoribus facilia subicit, memoratis
incensam multitudinem perpulit ut imperium regi abrogaret
exsulesque esse iuberet L. Tarquinium cum coniuge ac liberis.
1.59.12ipse iunioribus qui ultro nomina dabant lectis armatisque,
ad concitandum inde aduersus regem exercitum Ardeam in
castra est profectus: imperium in urbe Lucretio, praefecto
urbis iam ante ab rege instituto, relinquit.
1.59.13inter hunc
tumultum Tullia domo profugit exsecrantibus quacumque
incedebat inuocantibusque parentum furias uiris mulieribusque.
ch. 60
1.60.1
harum rerum nuntiis in castra perlatis cum re noua trepidus
rex pergeret Romam ad comprimendos motus, flexit
uiam Brutus—senserat enim aduentum—ne obuius fieret;
eodemque fere tempore, diuersis itineribus, Brutus Ardeam,
Tarquinius Romam uenerunt.
1.60.2Tarquinio clausae portae
exsiliumque indictum: liberatorem urbis laeta castra accepere,
exactique inde liberi regis. duo patrem secuti sunt
qui exsulatum Caere in Etruscos ierunt. Sex. Tarquinius
Gabios tamquam in suum regnum profectus ab ultoribus
ueterum simultatium, quas sibi ipse caedibus rapinisque
concierat, est interfectus.
1.60.3L. Tarquinius Superbus regnauit annos quinque et uiginti.
regnatum Romae ab condita urbe ad liberatam annos ducentos
quadraginta quattuor. duo consules inde comitiis
centuriatis a praefecto urbis ex commentariis Ser. Tulli
creati sunt, L. Iunius Brutus et L. Tarquinius Collatinus.