ch. 8
1.8.1
rebus diuinis rite perpetratis uocataque ad concilium
multitudine quae coalescere in populi unius corpus nulla re
praeterquam legibus poterat, iura dedit;
1.8.2quae ita sancta
generi hominum agresti fore ratus, si se ipse uenerabilem
insignibus imperii fecisset, cum cetero habitu se augustiorem,
tum maxime lictoribus duodecim sumptis fecit.
1.8.3alii
ab numero auium quae augurio regnum portenderant eum
secutum numerum putant: me haud paenitet eorum sententiae
esse quibus et apparitores hoc genus ab Etruscis
finitimis, unde sella curulis, unde toga praetexta sumpta est,
<et> numerum quoque ipsum ductum placet, et ita habuisse
Etruscos quod ex duodecim populis communiter creato rege
singulos singuli populi lictores dederint.
1.8.4crescebat interim urbs munitionibus alia atque alia appetendo
loca, cum in spem magis futurae multitudinis quam ad
id quod tum hominum erat munirent.
1.8.5deinde ne uana urbis
magnitudo esset, adiciendae multitudinis causa uetere consilio
condentium urbes, qui obscuram atque humilem conciendo
ad se multitudinem natam e terra sibi prolem ementiebantur,
locum qui nunc saeptus escendentibus inter duos
lucos est asylum aperit.
1.8.6eo ex finitimis populis turba omnis
sine discrimine, liber an seruus esset, auida nouarum rerum
perfugit, idque primum ad coeptam magnitudinem roboris
fuit.
1.8.7cum iam uirium haud paeniteret consilium deinde
uiribus parat. centum creat senatores, siue quia is numerus
satis erat, siue quia soli centum erant qui creari patres possent.
patres certe ab honore patriciique progenies eorum
appellati.