Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 9.46 Liv. 10.1 (English) >>Liv. 10.2

ch. 1 10.1.1 L. Genucio Ser. Cornelio consulibus ab externis ferme bellis otium fuit. Soram atque Albam coloniae deductae.

10.1.2Albam in Aequos sex milia colonorum scripta: Sora agri Uolsci fuerat sed possederant Samnites; eo quattuor milia hominum missa.

10.1.3eodem anno Arpinatibus Trebulanisque ciuitas data. Frusinates tertia parte agri damnati, quod Hernicos ab eis sollicitatos compertum, capitaque coniurationis eius quaestione ab consulibus ex senatus consulto habita uirgis caesi ac securi percussi.

10.1.4tamen ne prorsus imbellem agerent annum, parua expeditio in Umbria facta est, quod nuntiabatur ex spelunca quadam excursiones armatorum in agros fieri.

10.1.5in eam speluncam penetratum cum signis est et ex ea, loco obscuro, multa uolnera accepta maximeque lapidum ictu, donec altero specus eius orenam peruius eratinuento utraeque fauces congestis lignis accensae.

10.1.6ita intus fumo ac uapore ad duo milia armatorum, ruentia nouissime in ipsas flammas, dum euadere tendunt, absumpta.

10.1.7M. Liuio Dentre <M.> Aemilio consulibus redintegratum Aequicum bellum. coloniam aegre patientes uelut arcem suis finibus impositam, summa ui expugnare adorti ab ipsis colonis pelluntur.

10.1.8ceterum tantum Romae terrorem fecere, quia uix credibile erat tam adfectis rebus solos per se Aequos ad bellum coortos, ut tumultus eius causa dictator diceretur C. Iunius Bubulcus.

10.1.9cum M. Titinio magistro equitum profectus primo congressu Aequos subegit ac die octauo triumphans in urbem cum redisset aedem Salutis, quam consul uouerat censor locauerat, dictator dedicauit.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 9.46 Liv. 10.1 (English) >>Liv. 10.2

Powered by PhiloLogic