10.10.10militaturos tamen se, si utique Etrusci uelint, sed nulla alia
mercede quam ut in partem agri accipiantur tandemque
aliqua sede certa consistant.
10.10.11multa de eo concilia populorum
Etruriae habita nec perfici quicquam potuit, non tam
quia imminui agrum quam quia accolas sibi quisque adiungere
tam efferatae gentis homines horrebat.
10.10.12ita dimissi
Galli pecuniam ingentem sine labore ac periculo partam
rettulerunt. Romae terrorem praebuit fama Gallici tumultus
ad bellum Etruscum adiecti; eo minus cunctanter foedus
ictum cum Picenti populo est.
ch. 11
10.11.1
T. Manlio consuli prouincia Etruria sorte euenit; qui
uixdum ingressus hostium fines, cum exerceretur inter
equites, ab rapido cursu circumagendo equo effusus extemplo
prope exspirauit;
10.11.2tertius ab eo casu dies finis uitae
consuli fuit. quo uelut omine belli accepto deos pro se
commisisse bellum memorantes Etrusci sustulere animos.
10.11.3Romae cum desiderio uiri tum incommoditate temporis
tristis nuntius fuit. consulis subrogandi comitia ex sententia
principum habita:
10.11.4M. Ualerium consulem omnes [sententiae]
centuriae[que] dixere, ut patres ab iubendo dictatore
deterruerint, quem senatus dictatorem dici iussurus fuerat.
tum extemplo in Etruriam ad legiones proficisci iussit.
10.11.5aduentus eius compressit Etruscos adeo ut nemo extra
munimenta egredi auderet timorque ipsorum obsidioni
similis esset;
10.11.6neque illos nouus consul uastandis agris
urendisque tectis, cum passim non uillae solum sed frequentes
quoque uici incendiis fumarent, elicere ad certamen
potuit.