Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.14.17 | Liv. 10.15.6 (English) | >>Liv. 10.16.2 |
10.15.1
Samnitibus Apuli se ante proelium coniunxissent , ni P .
Decius consul iis ad Maleuentum castra obiecisset , extractos
deinde ad certamen fudisset .
ibi quoque plus fugae fuit
quam caedis ; duo milia Apulorum caesa ; spretoque eo
hoste Decius in Samnium legiones duxit .
ibi duo consulares
exercitus diuersis uagati partibus omnia spatio quinque
mensum euastarunt .
quinque et quadraginta loca in Samnio
fuere , in quibus Deci castra fuerunt , alterius consulis sex et
octoginta ;
10.15.5nec ualli tantum ac fossarum uestigia relicta sed
multo alia illis insigniora monumenta uastitatis circa regionumque
depopulatarum .
Fabius etiam urbem Cimetram
cepit . ibi capta armatorum duo milia nongenti , caesi
pugnantes ferme nongenti triginta .
inde comitiorum causa Romam profectus maturauit eam
rem agere . cum primo uocatae Q . Fabium consulem dicerent
omnes centuriae ,
10.15.8Ap . Claudius , consularis candidatus ,
uir acer et ambitiosus , non sui magis honoris causa quam
ut patricii reciperarent duo consularia loca , cum suis tum
totius nobilitatis uiribus incubuit ut se cum Q . Fabio consulem
dicerent .
Fabius primo de se eadem fere quae priore
anno dicendo abnuere . circumstare sellam omnis nobilitas ;
orare ut ex caeno plebeio consulatum extraheret maiestatemque
pristinam cum honori tum patriciis gentibus redderet .
Fabius silentio facto media oratione studia hominum sedauit ;
facturum enim se fuisse dixit ut duorum patriciorum nomina
reciperet , si alium quam se consulem fieri uideret ;
10.15.2
10.15.3
10.15.4
10.15.6
10.15.7
10.15.9
10.15.10
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.14.17 | Liv. 10.15.6 (English) | >>Liv. 10.16.2 |