10.15.12ita L. Uolumnius de plebe
cum Ap. Claudio consul est factus, priore item consulatu
inter se comparati. nobilitas obiectare Fabio fugisse eum
Ap. Claudium collegam, eloquentia ciuilibusque artibus haud
dubie praestantem.
ch. 16
10.16.1
comitiis perfectis ueteres consules iussi bellum in Samnio
gerere prorogato in sex menses imperio.
10.16.2itaque insequenti
quoque anno L. Uolumnio Ap. Claudio consulibus P. Decius,
qui consul in Samnio relictus a collega fuerat, proconsul idem
populari non destitit agros, donec Samnitium exercitum
nusquam se proelio committentem postremo expulit finibus.
10.16.3Etruriam pulsi petierunt et, quod legationibus nequiquam
saepe temptauerant, id se tanto agmine armatorum mixtis
terrore precibus acturos efficacius rati, postulauerunt principum
Etruriae concilium.
10.16.4quo coacto, per quot annos pro
libertate dimicent cum Romanis, exponunt: omnia expertos
esse si suismet ipsorum uiribus tolerare tantam molem belli
possent;
10.16.5temptasse etiam haud magni momenti finitimarum
gentium auxilia. petisse pacem a populo Romano, cum
bellum tolerare non possent; rebellasse, quod pax seruientibus
grauior quam liberis bellum esset;
10.16.6unam sibi spem
reliquam in Etruscis restare. scire gentem Italiae opulentissimam
armis, uiris, pecunia esse; habere accolas Gallos,
inter ferrum et arma natos, feroces cum suopte ingenio tum
aduersus Romanum populum, quem captum a se auroque
redemptum, haud uana iactantes, memorent.
10.16.7nihil abesse,
si sit animus Etruscis qui Porsinnae quondam maioribusque
eorum fuerit, quin Romanos omni agro cis Tiberim pulsos
dimicare pro salute sua non de intolerando Italiae regno
cogant.