Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.15.8 | Liv. 10.16.5 (English) | >>Liv. 10.17.5 |
10.16.2itaque insequenti
quoque anno L . Uolumnio Ap . Claudio consulibus P . Decius ,
qui consul in Samnio relictus a collega fuerat , proconsul idem
populari non destitit agros , donec Samnitium exercitum
nusquam se proelio committentem postremo expulit finibus .
Etruriam pulsi petierunt et , quod legationibus nequiquam
saepe temptauerant , id se tanto agmine armatorum mixtis
terrore precibus acturos efficacius rati , postulauerunt principum
Etruriae concilium .
quo coacto , per quot annos pro
libertate dimicent cum Romanis , exponunt : omnia expertos
esse si suismet ipsorum uiribus tolerare tantam molem belli
possent ;
10.16.5temptasse etiam haud magni momenti finitimarum
gentium auxilia . petisse pacem a populo Romano , cum
bellum tolerare non possent ; rebellasse , quod pax seruientibus
grauior quam liberis bellum esset ;
10.16.6unam sibi spem
reliquam in Etruscis restare . scire gentem Italiae opulentissimam
armis , uiris , pecunia esse ; habere accolas Gallos ,
inter ferrum et arma natos , feroces cum suopte ingenio tum
aduersus Romanum populum , quem captum a se auroque
redemptum , haud uana iactantes , memorent .
nihil abesse ,
si sit animus Etruscis qui Porsinnae quondam maioribusque
eorum fuerit , quin Romanos omni agro cis Tiberim pulsos
dimicare pro salute sua non de intolerando Italiae regno
cogant .
Samnitem illis exercitum paratum , instructum armis ,
stipendio uenisse , et confestim secuturos , uel si ad ipsam
Romanam urbem oppugnandam ducant .
10.16.3
10.16.4
10.16.7
10.16.8
ch. 17
10.17.1
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.15.8 | Liv. 10.16.5 (English) | >>Liv. 10.17.5 |