Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.16.7 | Liv. 10.17.7 (English) | >>Liv. 10.18.3 |
10.17.4ibi duo milia Samnitium et centum pugnantes
circumuenti captique et alia praeda ingens capta est . quae
ne impedimentis grauibus agmen oneraret , conuocari milites
Decius iubet .
hacine ' inquit 'uictoria sola aut hac praeda
contenti estis futuri ? uoltis uos pro uirtute spes gerere ?
omnes Samnitium urbes fortunaeque in urbibus relictae
uestrae sunt , quando legiones eorum tot proeliis fusas postremo
finibus expulistis .
uendite ista et inlicite lucro
mercatorem ut sequatur agmen ; ego subinde suggeram
quae uendatis . ad Romuleam urbem hinc eamus , ubi uos
labor haud maior , praeda maior manet .'
10.17.7diuendita praeda ultro adhortantes imperatorem ad Romuleam
pergunt . ibi quoque sine opere , sine tormentis ,
simul admota sunt signa , nulla ui deterriti a muris , qua
cuique proximum fuit , scalis raptim admotis in moenia
euasere .
captum oppidum ac direptum est ; ad duo milia
et trecenti occisi et sex milia hominum capta , et miles
ingenti praeda potitus , quam uendere sicut priorem coactus ;
10.17.9Ferentinum inde , quamquam nihil quietis dabatur , tamen
summa alacritate est ductus .
ceterum ibi plus laboris ac
periculi fuit : et defensa summa ui moenia sunt et locus
erat munimento naturaque tutus ; sed euicit omnia adsuetus
praedae miles . ad tria milia hostium circa muros caesa ;
10.17.11praeda militis fuit . huius oppugnatarum urbium decoris
pars maior in quibusdam annalibus ad Maximum trahitur ;
Murgantiam ab Decio , a Fabio Ferentinum Romuleamque
oppugnatas tradunt .
10.17.5'
10.17.6
10.17.8
10.17.10
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.16.7 | Liv. 10.17.7 (English) | >>Liv. 10.18.3 |