Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.19.8 Liv. 10.19.17 (English) >>Liv. 10.20.3

10.19.14ab neutra parte satis commode instructi fuerunt; nam et Samnitium dux Gellius Egnatius pabulatum cum cohortibus paucis ierat suoque impetu magis milites quam cuiusquam

10.19.15ductu aut imperio pugnam capessebant et Romani exercitus nec pariter ambo ducti nec satis temporis ad instruendum fuit.

10.19.16prius concurrit Uolumnius quam Appius ad hostem perueniret; itaque fronte inaequali concursum est; et uelut sorte quadam mutante adsuetos inter se hostes Etrusci Uolumnio, Samnites parumper cunctati, quia dux aberat, Appio occurrere.

10.19.17dicitur Appius in medio pugnae discrimine, ita ut inter prima signa manibus ad caelum sublatis conspiceretur, ita precatus esse: 'Bellona, si hodie nobis uictoriam duis,

10.19.18ast ego tibi templum uoueo.' haec precatus uelut instigante dea et ipse collegae et exercitus uirtutem aequauit ducis: †imperatoria opera exsequuntur et milites†;

10.19.19ne ab altera parte prius uictoria incipiat adnituntur. ergo fundunt fugantque hostes, maiorem molem haud facile sustinentes quam cum qua manus conserere adsueti fuerant.

10.19.20urgendo cedentes insequendoque effusos compulere ad castra; ibi interuentu Gelli cohortiumque Sabellarum paulisper recruduit pugna.

10.19.21his quoque mox fusis iam a uictoribus castra oppugnabantur; et cum Uolumnius ipse portae signa inferret, Appius Bellonam uictricem identidem celebrans accenderet militum animos, per uallum, per fossas inruperunt.

10.19.22castra capta direptaque; praeda ingens parta et militi concessa est. septem milia octingenti hostium occisi, duo milia et centum uiginti capti.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.19.8 Liv. 10.19.17 (English) >>Liv. 10.20.3

Powered by PhiloLogic