Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.20.9 Liv. 10.21.1 (English) >>Liv. 10.21.12

10.20.14reuocata eo tumultu prima signa Samnitium proeliumque iam profligatum integratum est; nec diutius sustineri potuit.

10.20.15caesa ad sex milia hominum, duo milia et quingenti captiin eis tribuni militum quattuorsigna militaria triginta, et, quod laetissimum uictoribus fuit, captiuorum recepta septem milia et quadringenti, <et> praeda ingens sociorum; accitique edicto domini ad res suas noscendas recipiendasque praestituta die.

10.20.16quarum rerum non exstitit dominus, militi concessae; coactique uendere praedam ne alibi quam in armis animum haberent.

ch. 21 10.21.1 magnum ea populatio Campani agri tumultum Romae praebuerat;

10.21.2et per eos forte dies ex Etruria allatum erat post deductum inde Uolumnianum exercitum Etruriam concitam in arma et Gellium Egnatium, Samnitium ducem, et Umbros ad defectionem uocari et Gallos pretio ingenti sollicitari.

10.21.3his nuntiis senatus conterritus iustitium indici, dilectum omnis generis hominum haberi iussit.

10.21.4nec ingenui modo aut iuniores sacramento adacti sunt sed seniorum etiam cohortes factae libertinique centuriati; et defendendae urbis consilia agitabantur summaeque rerum praetor P. Sempronius praeerat.

10.21.5ceterum parte curae exonerarunt senatum L. Uolumni consulis litterae, quibus caesos fusosque populatores Campaniae cognitum est.

10.21.6itaque et supplicationes ob rem bene gestam consulis nomine decernunt et iustitium remittitur quod fuerat dies duodeuiginti; supplicatioque perlaeta fuit.

10.21.7tum de praesidio regionis depopulatae ab Samnitibus agitari coeptum; itaque placuit ut duae coloniae circa Uescinum et Falernum agrum deducerentur,



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.20.9 Liv. 10.21.1 (English) >>Liv. 10.21.12

Powered by PhiloLogic