Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.22 Liv. 10.23 (English) >>Liv. 10.24

ch. 23 10.23.1 eo anno prodigia multa fuerunt, quorum auerruncandorum causa supplicationes in biduum senatus decreuit;

10.23.2publice uinum ac tus praebitum; supplicatum iere frequentes uiri feminaeque.

10.23.3insignem supplicationem fecit certamen in sacello Pudicitiae Patriciae, quae in foro bouario est ad aedem rotundam Herculis, inter matronas ortum.

10.23.4Uerginiam Auli filiam, patriciam plebeio nuptam, L. Uolumnio consuli, matronae quod e patribus enupsisset sacris arcuerant. breuis altercatio inde ex iracundia muliebri in contentionem animorum exarsit,

10.23.5cum se Uerginia et patriciam et pudicam in Patriciae Pudicitiae templum ingressam, ut uni nuptam ad quem uirgo deducta sit, nec se uiri honorumue eius ac rerum gestarum paenitere <ex> uero gloriaretur.

10.23.6facto deinde egregio magnifica uerba adauxit. in uico Longo ubi habitabat, ex parte aedium quod satis esset loci modico sacello exclusit aramque ibi posuit et conuocatis plebeiis matronis conquesta iniuriam patriciarum,

10.23.7'hanc ego aram' inquit 'Pudicitiae Plebeiae dedico; uosque hortor ut, quod certamen uirtutis uiros in hac ciuitate tenet,

10.23.8hoc pudicitiae inter matronas sit detisque operam ut haec ara quam illa, si quid potest,

10.23.9sanctius et a castioribus coli dicatur.' eodem ferme ritu et haec ara quo illa antiquior culta est, ut nulla nisi spectatae pudicitiae matrona et quae uni uiro nupta fuisset ius sacrificandi haberet;

10.23.10uolgata dein religio a pollutis, nec matronis solum sed omnis ordinis feminis, postremo in obliuionem uenit.

10.23.11eodem anno Cn. et Q. Ogulnii aediles curules aliquot feneratoribus diem dixerunt;

10.23.12quorum bonis multatis ex eo quod in publicum redactum est aenea in Capitolio limina et trium mensarum argentea uasa in cella Iouis Iouemque in culmine cum quadrigis et ad ficum Ruminalem simulacra infantium conditorum urbis sub uberibus lupae posuerunt semitamque saxo quadrato a Capena porta ad Martis strauerunt.

10.23.13et ab aedilibus plebeiis L. Aelio Paeto et C. Fuluio Curuo ex multaticia item pecunia, quam exegerunt pecuariis damnatis, ludi facti pateraeque aureae ad Cereris positae.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.22 Liv. 10.23 (English) >>Liv. 10.24

Powered by PhiloLogic