Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.26.7 Liv. 10.26.15 (English) >>Liv. 10.27.9

10.26.12nec tantum cladis acceptum et circumuentis pabulatoribus cum L. Manlio Torquato legato Scipionem propraetorem subsidium e castris tulisse uictoresque Umbros redintegrato proelio uictos esse captiuosque eis ac praedam ademptam.

10.26.13similius uero est a Gallo hoste quam Umbro eam cladem acceptam, quod cum saepe alias tum eo anno

10.26.14Gallici tumultus praecipuus terror ciuitatem tenuit.—itaque praeterquam quod ambo consules profecti ad bellum erant cum quattuor legionibus et magno equitatu Romano Campanisque mille equitibus delectis, ad id bellum missis, et sociorum nominisque Latini maiore exercitu quam Romano, alii duo exercitus haud procul urbe Etruriae oppositi,

10.26.15unus in Falisco, alter in Uaticano agro. Cn. Fuluius et L. Postumius Megellus, propraetores ambo, statiua in eis locis habere iussi.

ch. 27 10.27.1 consules ad hostestransgresso Appenninoin agrum Sentinatem peruenerunt; ibi quattuor milium ferme interuallo castra posita.

10.27.2inter hostes deinde consultationes habitae atque ita conuenit ne unis castris miscerentur omnes neue in aciem descenderet simul;

10.27.3Samnitibus Galli, Etruscis Umbri adiecti. dies indicta pugnae; Samniti Gallisque delegata pugna; inter ipsum certamen Etrusci Umbrique iussi castra Romana oppugnare.

10.27.4haec consilia turbarunt transfugae Clusini tres clam nocte ad Fabium consulem transgressi, qui editis hostium consiliis dimissi cum donis, ut subinde ut quaeque res noua decreta esset exploratum perferrent.

10.27.5consules Fuluio ut ex Falisco, Postumio ut ex Uaticano exercitum ad Clusium admoueant summaque ui fines hostium depopulentur, scribunt.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.26.7 Liv. 10.26.15 (English) >>Liv. 10.27.9

Powered by PhiloLogic